- LITES minuere
- LITES minuereinter Principum partes, quod proin in Vespas. laudat Suet. in eo c. 10. Sorte elegit, per quos rapta bello restituerentur: quique iudicia Centumviralia, quibus peragendis vix suffectura litigaetorum aetas videbatur, extra ordinem diiudicarent, redigerentque ad brevissimum numerum. Idem de Theodosio legimus Nov. Ne Duciani vel limii. mil. Iustiniano l. 13. de Iudic. et §. 1. Institut. De poena tem. litig. Phil. l. 90. de Transact. etc. Utpote res Numini gratissima. Unde liter taceant, rituale verbum apud Rom. fuit, quo, Rebus divinis, ut faverent linguis, imperabtur, urque litibus et iurgiis abstinerent, Cic. Div. l. 1. Quo respiclens Mart. l. 10. Epigr. 87. cuius Epigraphe de Natali Restituti,Linguis omnibus et savete votis,Natalem colimus. tacete Lites.Vide etiam supra, in voce Cassatio. Protrahunt autem liter Causidici, quaestui suo intenti, quos mercatores, item mercateres lit ium. Cic. vocat Div. in Verr. alii Cociones et Cocionatores, a cunctando; Ulpain. leg. 9. §. 11. de Offic. Proces. Si quos causarum cocionatores vel redemptores deprehendit etc. quod vic. moras nectant in iudicio, ut cocionatores in auctione, quae propria huius vocis notio est. Fabius Declam. 12. Vendidit, quantum voluit, quamti voluit, et ut hoc ad nostras accederet moras, fortasse diu cocionatus est. At Commodi libertos etiam vendidisse litium eventus, habes apud Lamprid. in eo etc. Vide Theod. Marcil. ad Vospas. et Tit. Suet. In cuiusmodi homines proin animadversum voluêre boni Principes, ut vidimus. De modo Litem gladio dirimendt, aliisqueve medio aevo usitatis, vide hîc passim, in vocibus Campio, Duellum, Forum Iudicium, Ordalium etc. uti de Legibus ad Lites finiendas inprimis compendiosis, infra in voce Mannia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.